- AMBLAVA et AMBLAVIA
- AMBLAVA, et AMBLAVIAfluv. in ducatu Lucemburg. apud Stabulum monasterium, in Agrippinensium confinio vulgo Ambleve. Aliis ubi sit, non constat, sed Rechte fluv. alluit Stabulum Monasterium, Nic. Lloydius: Nomen est quoqueloci, inTungrorum finibus, qui non procul a Monasterio Stabulensi, a fluvio cognomine dictus est. Fuit olim Villa publica, in silva Arduenna ac subiecta colli planitie posita, Caroli Austrasirorum Ducis, de Neustrasiis victoriâ, ac Regis Chilperici Ragenfredique Praefecti Palatii fugâ, nobilis. Fluv. vulgo Amblef vocatur, vicus autem an eôdem hodie nomine appelletur, sibi incompertum esle ait Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.